Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 153
Unproofread scanNot analysed yet
In suprascripto trigesimo secundo capitulo in com~ mento Epistolae ad Hebræos adhibetur illud Petri, ubi dixit: Jesum a Nazareth, quem unxit Deus Spiritu sancto et virtute, et iufertur: Qui autem Dei Spiritu unctus est, omnimode aliquid inde assumpsit; et additur: Quis autem furens dicat de Spiritu aliquid assumpsisse divinam naturam? per quæ verba purus homo Christus inducitur, qui unctione Spiritus sancti particeps factus sit divinae Daturæ, sicut et alii: et mercedis justæ nomine, quia dilexerit justitiam, et oderit iniquitatem, præcipuam meruerit unctionem. Qui ergo ita sapit, dOcet, credit aut praedicat, anathema sit.