Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 16-2
Unproofread scanNot analysed yet
His omnibus et hujusmodi blasphemiis ita a nobis abdicatis atque damnatis, hac præsentis constitutionis dispositione quam maxime providemus, ne (sicut supra diximus) personis, quæ in pace et communione universalis Ecclesiæ quieverunt, sub hac damnati a nobis perversi dogmatis occasione aliquid derogctur, sed exsecrabilibus dogmatibus in Nestorio atque Eutychete haeresiarchis, universisque eorum sequacibus condemnatis, illis sacerdotibus qui in pace catholica Ecclesiae (sicut dictum est) sunt defuncti nulla contumelia generetur, ne inde injuriarum nascatur occasio, unde potius debeat sanctorum Patrum reverenlin custodiri.