Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 17-2
Unproofread scanNot analysed yet
De epistola quoque venerabilis viri Ibæ, quondam Edessenæ civitatis episcopi, de qua pariter inquisistis, diligenti nibilominus investigatione quæsivimus, si quid de ea priscis temporibus apud Patres nostros motum, vel agitatum, sive quæsitum, seu fuerit constitutum. Et quia Græcæ linguae (sicut cunctis et maxime pietati vestræ notum est) sumus ignari, nunc per nostros, qui ejusdem linguae videntur habere notitiam, gesta sancti venerandique Chalcedonensis concilii in synodalibus codicibus diligentissime perquirentes, dilucide aperteque reperimus, duabus in eadem synodo actionibus praedicti viri venerabilis Ibæ examinatum fuisse. negotium, ibique ex gestis apud Photium Tyri et Eustathium Beryti episcopos habitis, hanc de qua quæritur, inter cætera prolatam fuisse contra eum ab accusatoribus ejus epistolam: cumque consummata ipsius disceptatione negotii, a venerandis fuisset Patribus requisi •tum, quid de ejusdem constituendum videretur Ibæ negotio, consequenter hujusmodi processisse sententias.