Latin
Theodori Capitulum Xxxvii
Vigilius, Epistolae Et Decreta 161
Unproofread scanNot analysed yet
Ut multam quidem ejus faceret diligentiam, omnia autem illius propria faceret et toleraret, per omnes conductus passiones, per quas eum secundum suam virtutem perfectum fecit, nec a mortuis secundum suæ natura' legem recedens, sed sua præBentia et operatione et gratia liberans eum quidem de morte et malis quæ inde sunt, resuscitans autem eum de mortuis, et ad meliorem finem perducens.