Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 162
Unproofread scanNot analysed yet
In suprascripto trigesimo septimo capitulo dicitur, quia Christo in passionibus et morte Deus verbum præsentia et operatione et ad gratiam adfuerit: quod si ita est, tanquam alter alteri præsens gratiam et operationem impendisse videbitur. Qui ergo hæc ita sapit, docet, credit aut prædicat, et non ipsum Deum Verbum, servata impassibilitate divinitatis suæ in earne anima rationali et intellectuali animata, quam sibi ab ipso conceptu univit ex Virgine, omnia quæ de passione ejus scripta sunt, voluntarie sustinuisse dicit, anathema sit.