Latin
17 to 29
Vigilius, Epistolae Et Decreta 17-3-29
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quibus tamen unus ante istos septem annos pro adulteriis suis tunc de civitate regia cum opprobrio ejectus et in navem impositus, ad Africam est directus. Et ecce per quales homines in singulis provinciis sanctæ Ecclesiae dissensiones et scandala generantur. Mittunt etiam ad Carthaginem, et alium in loco sancti Reparali episcopi contra omnes regulas et contra omnia statuta Patrum episcopum ordinari fecerunt: quod cum nimia effusione sanguinis et interitu multorum innocentium hominum fecisse dicuntur. Constantinopoli vero coeperunt iterum beatissimum papam Vigilium compellere, ut si Afri, atque Illyriciani, vel Dalmatæ episcopi nollent, ipse cum Graecis episcopis eadem capitula condemnaret. Sed beatissimo papa Vigilio nullatenus acquiescente, edicta ex nomine imperiali tam in Ecclesia Constantinopolitana quam in diversis locis suspendi feccrunt per quæ eadem capilula damnarentur. Quo facto beatissimus papa omnes episcopos admonuit, dicens: Quicunque edietis istis consensum præbere voluerit, sciat se apostolicæ sedis communione suspensum. Sed et sanctus Dacius Mediolanensis episcopus contestationem omnium sub magna vociferatione deposuit, dicens: Ecce ego et pars omnium sacerdotum, inter quos Ecclesia mea constituta est, id est Galliae, Burgodiæ, Spaniæ, Liguriæ, Æmiliæ atque Venetiæ, contestor quia quicunque in edicta ista consenserit, suprascriptarum provinciarum poutifices communicatores habere non poterit; quia constat apud me edicta ista sanctam synodum Chalcedonensem et fidem cathoiicam perturbare. De qua re accensa est contra beatissimum papam et contra Dacium episcopum iracundia principalis: et tanta contra eos agere coeperunt, ut, nisi ad sanctorum basilicas confugissent, ad interitum vitas pervenerant. Et tamen beatissimus papa Vigilius, nec in basilica Beati Petri sedes tutas habere meruit; in tantum ut illic prætor, ad quem fures et homicidæ tantummodo pertinent, mitteretur. Qui cum multitudine militum, spathas nudatas et arcus tensos portantium, supradictam basilicant introivit. Quo viso, sanctus papa columnas altaris amplexus est: sed ille ferocitate et animo concitatus, primo de altari diaconos ejus ct clericos a capillis tentos ejecit, postea vero ipsum sanctum papam alii a pedibus, alii a capillis ct barba tentum crudeliter abstrahebant.