Latin
30 to 37
Vigilius, Epistolae Et Decreta 30-2-37
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cum ille altaris columnas non dimitteret, cecidit altare, et columnae aliquæ fractæ sunt, et quantum ad ipsos, ibi super ipsum altarc in partibus mitti habuit. Sed Deus, qui in talibus angustiis semper adesse dignatur, tam aliquorum ex ipsis militibus, quam populi, qui ad tumultum venerat, animos ad miscricordiam provocavit, et cœperunt voces atque stridores millere: et sic contigit ut judex iniquitatis supradictus prætor cum ministris crudclitatis suæ territus fugiendo discederet. Postea tamen sacramenta accepit bealissimus papa, et sanctus Dacius episcopus, vel omnes qui cum ipsis ad loca sancta confugerant, quia eis nemo uhra violentiam faceret, nec invitis de ecclesiastica causa aliquid cxtorqueret; et sic interim sunt egressi. Sed et hodie, tam ipsis quam diversis qui in obsequio eorum sunt, varias inquictudines et molestias generant, præmiis clericos et servos corum immittentes, ut in facie ipsorum stantes injurias cis publice faciant, et de mansionibus aliquos in obsequio eorum positos jactant. Sed illi omnia cum Dei auxilio palienter accipiunt, dummodo nullis præjudiciis sanctæ Ecclesiæ, nullis novitatibus præbere videantur assensum. Missi sunt etiam aliqui in provincias Italiæ, ut si possent mentiendo aliqua de nomine ipsorum, hoc est beatissimi papæ et sancti episcopi Dacii, odia eis in illis partibus faciant, ct in locum eorum alios episcopos, qui novilatibus consentiant, suadeant ordinari: in tantum ut et unum notarium ex servis bealissimi papa progenitum simul sollicitaverint, qui manum sancti papæ imitari dicitur, ct, quantum comperimus, chartas aliquas de nomine ipsius falsas conscribi fecerunt, et cum ipsis chartis Stepbanum quemdam de iis quos sollicitavcrunt ad Italiam cum legatis Gothorum miserunt, ut per falsitates et dolos aliquorum animos contra beatissimum papam, quod Deus fieri non permittat, in illis partibus excitare videantur. Unde rogamus et contestamur gloriam vestram per futurum Dei nostri judicium, quod omnis conditio humana formidat, ut ad provincias vestras hæc omnia velocitcr indicetis, ne aut isti subripiant qui missi sunt, aut Anastasius quidam, quem sanctus episcopus Aurelianus Arelatensis civitatis ad beatissimum papam ante hoc biennium direxerat, ibidem in Galliis aliqua mentiatur: quia et ipse, cum de Constantinopoli exire nou posset, usus est consilio, ut promitteret se omnium episcoporum Gallicanorum ad damnanda capitula pro quibus haec scandala orta sunt, animos inclinare.