Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 176
Unproofread scanNot analysed yet
In suprascripto quadragesimo quarto capitulo dicitur: Cum ergo interrogent: Hominis genitrix, an Dei genitrix Maria dicatur, quasi ex respondentis persona dicitur, utraque dici, et adjungitur: Unum quidem natura rei, alterum autem relatione; et additur: Hominis enim genitrix natura, quia homo erat et in ventre Mariæ, qui et processit inde: Dei autem genitrix, quia Deus erat in homine nato: et adjicitur: Non ille circumscriptus secundum naturam, sed quod in eo erat affectu voluntatis. Quæ verba item et unum hominem Christum, et duos filios beatæ Mariæ demonstrant. Quod qui ita sapit, docet, credit aut praedicat, et non Deum verbum, qui ante omnia sæcula ex Patre ineflabiliter natos est, eumdem ex sancta Virgine Maria (sicut in primo capitulo diximus) per secundam nativitatem suam incarnatum et natam unum in utraque natura inconfusa inseparabilique cognoscit, anathema sit.