Latin
Theodori Capitulum Ilv
Vigilius, Epistolae Et Decreta 177
Unproofread scanNot analysed yet
a Gratia filius qui ex Maria est homo, natura autem Deus Verbum: quod autem secundum gratiam, non natura, et quod secundum naturam, non gratia, non duo filii; sufficiat corpori, quod ex nobis est secundum gratiam filiatio, gloria et immortalitas: quia templum Dei Verbi factum est, non supra naturam elevetur: et Deus Verbum pro debita a nobis gratiarum actione non injurietur: et quæ est injuria componere cum cum corpore, et putare indigere corporis ad perfectam filiationem! nec ipse Deus Verbum vult se David filium esse, sed Dominum; corpus autem hoc vocari David filium non solum non invidit, sed et propter hoc adfuit.