Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 178
Unproofread scanNot analysed yet
In suprascripto quadragesimo quinto capitulo dicitur, quia per gratiam sit filius qui ex Maria natus est homo, natura autem Deus Verbum: et quasi ratiocinatur dicendo: Quod gratia, non natura, et quod natura, non gratia; et adjungitur: Sufficit corpori quod ex nobis est secundum gratiam flliatio, et non supra naturam elevetur, et Deus Verbum pro debita a nobis gratiarum actione non injurietur; quæ verba nudum hominem ex Virgine Maria significant, qui per gratiam appelletur Filius Dei. Qui ergo hæc ita sapit, docet, credit aut praedicat, anathema sit.