Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 18
Unproofread scanNot analysed yet
Paschasinus et Luceatis, reverendissimi episcopi, et Bonifaciui presbyter, tenentes locum sedis apostolicæ quia missi apostolici semper in synodis prius loqui et confirmare soliti sunt), per Paschasinum dixerunt: Relectis chartis, agnovimus ex sententia reverendissimorum episcoporum, Ibam reverendissimum innoxium approbari: relecta enim ejus epistola agnovimus eum orthodoxum. Et ob hoc decernimus ei honorem episcopatus restituendum, et Ecclesiam, «qua injuste et absens expulsus est, reparandam. De episcopo igitur sanctissimo Nonno, qui pro eo paulo ante factus est; existimationis erit venerabilis episcopi Antiochenæ Ecclesiæ quid oporteat de eo formari [firmari] sive statui.