Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 188
Unproofread scanNot analysed yet
In suprascripto quinquagesimo capitulo dicitur, quod homo Jesus nihil differat ab omnibus connaturalibus hominibus, nisi quod ei gratiam dedit: quae verba Dominum nostrum Jesum Christum velut unum de justis hominibus faciunt æstimari, qui non deitate sua excelsus intelligatur, sed gratia aliquid amplius quam cæteri homines asseratur adeptus. Quod si quis ita sapit, docet, credit aut praedicat, anathema sit.