Latin
Theodori Capitulum Hi
Vigilius, Epistolae Et Decreta 189
Unproofread scanNot analysed yet
Sed mei fratres, qui ejusdem mihi matris sunt filii dicunt mihi. Non separa hominem et Deum, sed unum eumdemque die hominem, dicem: Dico connaturalem mihi, dico Deum. Si dicat connaturalem Deo, dico: Quomodo homo et Deus unum sunt? Nunquid una natura hominis et Dei, domini et servi, factoris et facturæ? Ilomo homini consubstantialis est, Deus autem Deo consubstantialis est: quomodo igitur homo et Deus unus per unitatem esse potest: qui salvificatur, qui salvificat, et qui ante sæcula, et qui ex Maria apparuit?