Latin
19 to 30
Vigilius, Epistolae Et Decreta 19-30
Unproofread scanNot analysed yet
aut unius ex his, qui defimtioni suprascriptae Chalcedonensis Mei subscripserunt, tangant injuriam: vel quod decessorum prædecessorumque II nostrorum inveniatur (quod absit constitutis forte contrarium: sed in omnibus apostolicæ sedis præsulum, et beatae recordationis papaeLconis, et prædicatarum synodorum adversariis reslilisse. fraternitatem autem vestram credimus non latere, inimicos fidei Christianæ hoc semper sæculari et reprobanda molitos astutia, ut evangelistas quatuor contraria sibi (quod absit) dixisse monstrarent; quibus a sanctis patribus per evangeliorum concordiæ libros est coelesti sapientia contradictum. Quod nunc quoque sancti Chalcedonensis concilii adversarii (inter quos etiam Ruslicum et Sebastianum comperimus istius auctores scandali, quos olim pro meritis suis a sacra communione suspendimus, in quibus nos, si non resipuerint celeriter, fraternitas tua ccgnoscat canonicam sententiam prolaturos), qui sub prætextu falsæ defensionis student ut eamdem syno dum contra prædictas tres synodos dixisse (quod ab- I sit) ostendant. Quibus haec conantibus prophetæ dicta consonanter aptantur, dicentis: Vere menda cium opcratus est stylus mendax scribarum (Jer. VIII), Verbum Domini nostri projecerunt, et sapientia nulla est in eis. Docuerunt enim linguam suam loqui mendacium; ut inique agerent, laboraverunt (Jer. IX). Quibus, si non poenituerint, veniet Psalmistæ invocata sententia, dicentis: Ut destruas inimicum et defensorem. Credimus enim catholicis Ecclesiae filiis ea quæ tunc ad fratrem et coepiscopum nostrum Mennam scripsimus, id est, de blasphemiis Theodori Mopsuesteni, ejusque persona, vel de epistola quæ ad Marim Persam scripta ab Iba dicitur, et scriptis Theodoriti i, quæ contra rectam fidem et duodecim capitula sancti Cyrilli facta sunt, abunde posse sufficere; quippe dum in constituto nostro superis designato possit diligenter agnosci, quia in ipsa definitione fidei, quam sancti Chalcedonensis concilii sacerdotes secundum præcedentes eam tres alias sanctas synodos x protulerunt, non aliquid mutaverunt, sed laudantes omnia quæ a superioribus acta sunt, sancta definitione sua perpetuo roborare firmaverunt.