Latin
31 to 36
Vigilius, Epistolae Et Decreta 31-36
Unproofread scanNot analysed yet
Tamen si post hæc aliquis (quod non credimus) dubilare voluerit, hortamur, ut cum tuæ fraternitatis ordinationem ad nos venire festinet a, quatenus lucida admonitione cognoscat, omnia quæ decessorum nostrornm et antefatarum quatuor synodornm sunt de una eademque fide acta scriptaque temporibus, a nobis inviolabiliter fuisse servata. Qua ratione percepta, sublato, sicut oportet, de Christianissimis animis scandalo, pax Deo placita in ejus Ecclesia iltibata perduret. Hoc quoque fraternitatem tuam credimus adhortandam, ne ulterius prædictorum Rustici et Sebastiani, aut illorum qui pravæ eorum præsumptionis probantur esse participes, scripta suscipiat; sed et universos ad tuam pertinentes ordinationem commoneas, ne vel ipsi a prædictis relegant aliquid destinatum, vel falsitati eorum ulterius animum suæ credulitatis accommodent. Deus te incolumem custodiat, frater charissime. Datum b xv calendas Aprilis, imperii domini Justiniani perpetui Augusti anno 23 post consulatum Rasilii viri clarissimi anno 9, per Joannem presbyterum et apocrisiarium, et ipse direxit eam per Maxentium hominem suum.