Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 190
Unproofread scanNot analysed yet
In suprascripto quinquagesimo primo capitulo negatur quod unus idemque dici possit Deus et homo dicendo: Quomodo homo et Deus unus per unitatem esse potest, qui salvificat, et qui salvificatur, qui ante sæcula est, et qui ex Maria apparuit? Quæ verba duas introducunt in Christo personas. Si quis igitur ita sapit, docet, credit aut praedicat, anathema sit.