Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 195
Unproofread scanNot analysed yet
In suprascripto quinquagesimo quarto capitulo id quod Apostolus dicit: Quod manifestatum est in carne, justificatum esi in Spiritu, Christus justificatus esse asseritur, sive quod ante baplismum cum subtilitate competenti legem custodivit, sive quod etiam post illud gratiae conversationem coopcratione Spiritus cum magna subtilitate compleverit. Ouæ verba quia item purum hominem Christum justiiicatione eguisse demonstrat, si quis ita sapit, docet, credit aut prædicat, et non magis ipsum ut verum Deum consubstantialem Patri et Spiritui sancto justificare impios per fidem credit, anathema sit.