Latin
Theodori Capitulum Lv
Vigilius, Epistolae Et Decreta 196
Unproofread scanNot analysed yet
Idem hoc dicimus juste et de Domino, quod Deu verbum sciens ejus virtutem, et secundum præscientiam statim in ipso initio complasmationis cohabitare bene voluit, et uniens eum sibi affectu voluntatis, majorem quamdam præstabat gratiam, ut pote gratia quæ in eum est, et in omnes homines dividenda. Unde et circa bona voluntatem integram ei custodiebat. Non enim hoc dicemus, quod ille homo voluntatem habebat nullam, sed quod volebat quidem bonum, magis autem ci voluntarie plurimum aderat et boni desiderium, et contrarii odium: conservabatur vero a divina gratia illi voluntas integra ab initio, Deo qualis erit subtititer sciente, qui et ad confirmandum eum magnam illi cooperationem habitatione sua præstabat pro omnium nostrum salute: unde nec injustum dicat aliquis esse, quod præter omnes præcipuum aliquid datum est illi homini, qui a Domino assumptus est.