Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 197
Unproofread scanNot analysed yet
In suprascripto quinquagesimo quinto capitulo dicitur quia Deus verbum secundum præscientiam sciens hominis Christi virtutem, initio complasmationis statim inhabitare in ipso bene voluerit, et uniens eum sibi affcctu volunlatis majorem quamdam ei præstabat gratiam. Ex quibus verbis, et ex aliis quæ sequuntur, duae evidenter inducuntur esse personæ, et quia Filius Dei in filio hominis per affectum et gratiam et relationem habitare videatur. Si quis ergo haec ita sapit, docet, credit aut prædicat, et non unum eumdemque Christum in duabus perfectis et individuis inconfusisque agnoscit et credit naturis, anathema sit.