Latin
Exponit causas secessus sui ad Sanctam Euphemium, et quid ibi egeril cum legali…
Vigilius, Epistolae Et Decreta 2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et quoniam his actis non solum ea quae commissa fuerant nullo modo sunt correcta, sed etiam ex aliis causis die ipso, in præjudicium regularum ecclesiasticarum, vel injuriam sedis apostolica; ,pejora praesumpta sunt, nec ulterius eos communionis nostra permisimus esse participes, nec aspectus coram, post tot prævaricationes, nostri oculi receperunt. Ea enim quæ verbo de memorata excommunicatione cunctis episcopis, presbyteris, et diaconibus, aliisque clericis Constantinopolitanae Ecclesiæ voce publica dixeramus, postea etiam die m xix calendarum n Septembrium nuper præteritarum, in beati Petri basilica in Ormisda scripto firmavimus: in quo etiam illum, qui sub habitu episcopali lupi rapacis dominico gregi semper tendit insidias, et assumens totius docatum scandali, universalem Dei perturbavit ac perturbat Ecclesiam, de episcopatus ordine deponentes damnavimus, alios vero, qui superius memorati sunt, a communione suspendimus. Sed ob hoc hactenus paginam ipsius damnationis proferre noluimus, quoniam et clementissimum principem pro tali ac tauto scandalo ea quæ facta sunt, divini consideratione judicii revocare confidimus, et praedictis omnibus oportebat nos spatium pœnitentiæ resetvare; imitantes beatum Petrum, cujos sedem tenemus, etsi immeriti.