Latin
Exponit causas secessus sui ad Sanctam Euphemium, et quid ibi egeril cum legali…
Vigilius, Epistolae Et Decreta 3-4
Unproofread scanNot analysed yet
Chartam vero ipsam excommunicationis atque damnationis cuidam Christianae personae tradidimus conservandam, ut si forsitan hi qui excesserant nullo modo corrigere voluissent, aut si nobis vis aliqua irrogaretur, sive quaelibet inquietudo fleret, vel certe humana sorte transitus de hac luce contingeret, mox eam in celeberrimis locis proponeret, quatenus ejus notitia Christianis omnibus patefacta servaretur in posterum. Dum haec autem præfatis judicibus diceremus, rogavimus et conjuravimus eos, invocato omnipotentis Dei judicio, ut clementissimo imperatori hoc quoque ex nomine nostro suggererent; qui illis qui a nobis excommunicati sunt, in quibus et is quem prædiximus est, communicare non debet, ne grave, quod absit, peccatum incurrat. lis ita se habentibus, per magnificum virum Petrum referendarium die pridie calendas Februarias, quædam charta nobis est allata, quam a clementissimo principe nullo modo credidimus destinatam, quia nec fuerat pietatis cjus manu subscripta. Et dum memorato referendario diceremus ut in ea subscriberet, diemque quo ab ip-o fucrat allata pariter designaret, omnino refugit hoc facere: quae res suspicionem nostram, quia charla ipsa a piissimo principe nesciretur, aperlc firmavit. Tantis enim a veritate sepositis rebus atque injuriis probatur esse plenissima, ut hanc imperialis oris nunquam credatur mansuetudo dictasse, maxime contra illius primi apostolorum vicarium, cujus olim reverentiae se frequentibus scriptis professus est debitorem. Memorata autem charta, licet per se nullas vires obtineat, tamen contra eam ad singula, Deo juvante, vcraciter atque simpliciter respondetur, quatenus ejus falsitas, quae sapientibus viris semper est odiosa, a cunctorum animis plenius excludatur. Nunc autem omnibus hominibus hoc quoque curavimus indicandum, quoniam nos ad sanctae Euphemiæ basilicam sub magno timore atque anxietate discessimus. Nam cum ad bcati Petri basilicam in Ormisda fundatam Augusto mense nuper praeterito fugissemus, nullum latere confidimus, quia cum in eadem ecclesia a comitatu praetoris cum multitudine armatorum militum veniente, tanquam ad bellum instructa acie, a sancto ejus altari tracti pedibus traheremur, tenuimus; et super nos etiam ipsa altaris mensa ceciderat, nisi clericorum nostrorum fuisset manibus sustentata.