Latin
Commendat ejus fidem, et annuit ut de tribus capitulis in concilio agatur
Vigilius, Epistolae Et Decreta 2-6
Unproofread scanNot analysed yet
His autem et subscripsimus, hujus professionis orthodoxæ claritatem libenter amplexi, eadem nos per omnia et in omnibus approbantes, custodituros atque inviolabiliter servaturos Deo nostro profiteremur g [profitemur] auctore. Omnibus igitur, quæ professio vestra continet, in sua pereuniter firmitate durantibus, poposcit vestra fraternitas, ut nobis praesidentibus de tribus capitulis, ex quibus quæstio nata est, sub tranquillitate et sacerdotali mansuetudine sanctis propositis h Evangeliis conferatur, et finis quaestioni ipsi Deo plaeitus et conveniens iis i quae a memoratis sanctis quatuor conciliis definita sunt, imponatur; ut omni de medio dissensione sublata,