Latin
CONSTITUTUM YIGILIl PAPÆ DE TRIBUS CAPITULIS
Vigilius, Epistolae Et Decreta 79
Unproofread scanNot analysed yet
Gloriosissimo et clementissimo filio Justiniano Augusto Vigilius episcopus. Inter innumeras sollicitudines quibus oneratur imperiale fastigium, laudabile clementiæ vestræ cognovimus esse propositum, per quod submotis omnibus discordie seminibus, quæ in agro Domini humani generis inimicus asperserat, universos Domini sacerdoles præmissis ad testimonium conscientiæ suae professionibus, per quas sanctorum Patrum et venerabilium quatuor synodorum ac præsulum sedis apostolicæ inhærere definitionibus atque judiciis monstrarentur, ad unitatem atque concordiam restituero properastis: quarum professionum formam, ut ecclesiasticæ pacis amplectendum posteris tradatur exemplum, praesenti, quemadmodum se habet, inserta pagina declaramus.