Latin
Exemplum primæ professionis quam ad Sanctæ Euphemiæ templum fecerunt. i
Vigilius, Epistolae Et Decreta 2-7
Unproofread scanNot analysed yet
Eadem forma scripsit et ad Apollinarium sanctissimum, archiepiscopum magnæ civitatis Alexandriæ, ct ad Domninum sanctissimum, archiepiscopum Theopoleos, et ad synodum ipsis subjectam. ecclesiasticam servare, præsentem facimus libellum. Imprimis quatuor sanctas synodos, Nicænam trecentorum decem et octo, Constantinopolitanam centum quinquaginta, Ephesinam primam ducentorum, in qua in legatis suis atque vicariis, id est beatissimo Cyrillo Alexandrinæ urbis episcopo, Arcadio et Projecto episcopis, et Philippo presbytero, beatissimus Coelestinus papa senioris Romae noscilur præsedisse, et Chalcedonensem sexcentorum triginta sanctorum Patrum suscipimus. Et per omnia et in omnibus, quaecunque in omnibus gestis Chalcedonensis conci-. Iii aliaruiuque praedictarum synodorum, sicut in iisdem quatuor synodis scriptum invenitur, communi consensu curn legatis atque vicariis sedis apostolicae, in quibus juxta tempora sua prædecessores sanctitalis vestræ beatissimi papæ senioris Romæ ipsis synodis præsederunt, tam de fide quam de aliis omnibus causis, judiciis, constitutionibus, aut dispositionibus definita aut judicata, vel constituta, sive disposita sunt, inconcusse, inviolabiliter, irreprehensibiliter, atque irretractabiliter, sine adjectione vel imminutione aliqua nos promittimus secuturos, nec quidquam contrarium quod ad earum reprehensionem et retractationem vel permutationem sive injuriam sub qualibet occasione vel novitate pertineat admiasuros, aut tale aliquid praesumentibus consensuros; sed quæcunque communi consensu cum legatis atque vicariis sedis apostolicæ orthodoxæ ibidem dicta sunt, ea orthodoxa veneramur atque suscipimus.