Latin
Exemplum primæ professionis quam ad Sanctæ Euphemiæ templum fecerunt. i
Vigilius, Epistolae Et Decreta 3-5
Unproofread scanNot analysed yet
Quæcunque anathematizaverunt vel damnaverunt, anathematizamus et nos atque damnamus; et universa, sicut ab iisdem synodis communi consensu cum vicariis sedis apostolicae judicata, aut definita, vel constituta; sive disposita lecta inveniuntur, irretractabiliter atque impermutabiliter conservamus. Sed et beatae recordationis papæ Lconis epistolas, et sedis apostolicæ constituta, quæ tam de fide quam de firmitate supradictarum quatuor synodorum, processerunt, nos in omnibus secuturos servturosque promittimus. Anathematizantes omnem hominem ad ordines et dignitates ecclesiasticas pertinentem, quicunque contra ea quæ superius promisimus sub qualibet occasione vel altercatione venire tentaverit. Libellum autem in causa trium capitulorum, de quitbus quæstio nata est, contra constitutum piissimi principis et beatitudinis vestræ, ego quidem nullum feci, sed volo atque consentio, ut omnes libenti qui facti sUnt sub hac forma beatitudini vestite reddantur. De injuriis autem, quæcunque beatitudini vel sedi vestrae factæ sunt, eas quidem non feci; sed quia pro pace Ecclesiae modis est omnibus festinandum, velut si eas fecissem, veniam postulo. Quia vero tempore discordiæ excommunicatos vel non receptos a beatitudine vestra in communionem suscepi, pariter veniam postulo.