Latin
2.32 to 2.41
Vigilius, Epistolae Et Decreta 2.32-41
Unproofread scanNot analysed yet
horta mur vos considerare ea quæ a Theodoro impie tam in aliis scripta sunt, quam in Judaico symbolo d, quod et Ephesi et Chalcedone prolatum, anathematizatum est ab utraque synodo cum his qui ita sapuerunt, vel sapiunt; considerare autem et quæ de ipso et ejus blasphemiis sancti Patres conscripserunt et antecessores nostri promulgaverunt, nec non et quae ecclesiasticarum historiarum scriptores de eo exposuerunt. Ex his etenim omnibus cognoscetis, quod ab illo tempore condemnatus est tam ipse quam blasphemiæ ejus a sanctis Patribus, et quod propter istas superioribus temporibus e deletum est et nomcn 'ejus a sacris diptychis Ecclesiæ, cujus fuit episcopus. Hortamur autem etiam i illud disceptare, quod vanc profertur ab eis qui dicunt non oportere post mortem hxreticos anathematizari g; et sequi in hoc doctrinam sanctorum Patrum, qui non solum viventes hæreticos condemnaverunt, sed et post mortem, ut pote in sua impielate mortuos, anathematizaverunt, sicut eos qui injuste condemnati sunt, revocaverunt post mortem, et in sacris diptychis scripserunt: quod factum est et in Joanne, et in Flaviano religiosae memoriae episcopis Constautinopolitanis. Sic enim vestra i reverentia, quod positum est a Domino in Evangelio de ipso: Quod qui credit in eum, non judicatur; qui autem non credit in eum, jam judicaMus est, quod non credit in nomine unigeniti Filii Dei (Joan. III). Manifestum autem est, quod [quod hoc] non tantum i de vivis, sed etiam de his dictura est qui in sua impictate mortui sunt. Insuper autem hortamur vos inspicere et quæ impie scripta sunt a Theodoreto contra rectam fidem et Ephesinam primam sanctam synodum, eL contra sanctae memoriae Cyrillum, et contra duodecim ejus capitula, et qua: impie idem Theodoretus conscripsit pro Theodoro et Nestorio et blasphemiis eorum contra sanctæ memoriæ Cyrillum.