Latin
2.42 to 2.52
Vigilius, Epistolae Et Decreta 2.42-52
Unproofread scanNot analysed yet
Examinare autem et de impia epistola, quæ dicitur ab Iba ad Marim Persam scripta esse: in qua scriptor ejus abnegat Deum Verbum hominem factum esse: et sanctam gloriosam semper virginem Mariam Dei Genitricem esse. Coodemnat autem eadem impia epistola et Ephesinam primam sanctam synodum, tanquam sine judicio ct quæstione Nestorio condemnato; et sanctæ quidem memoriæ Cyrillum Ecclesiæ doctorem, hæreticum vocat, et impia dicit duodecim ejus capitula; Theodorum autem et Neslorium et eorum impietatem defenditet laudat. Et quoniam, sicut dictum est, præsumunt quidam dicere, et epistolam quæ prædoctam impietatem continet susceptam esse a Chalcedonensi sancto It coneilio, hortamur vos couferre ea quæ dicta sunt ab eodem sancto concilio in debnitione pro fide exposita, cnm bis quæ in impia epistola continentur, ut undique recta quidem confirmentur, impia autem condemnentur. Omnia igitur prædicta cum omni subtilitate disceptantes, sicut sacerdotes decet, in mente habentes Dei timorem et futurum judicium, et nihil pietati et rectæ fidei et veritati et Dei gloriæ et honori praeponentes, in mente autem habentes et apostolicam pronuntiationem, quæ contra eos qui contraria rectae fidei tradunt, prolata est, manifeste dicentem: Quod licet nos vel angelus de cœlo evangelizaverit vobis, præter quam quod evangelizavimus vobis c, aMOthema sit. Sicut prædiximus, et modo iterum dico: si quis vobis evangelizaverit præter quam accepistis, anathema sit (Galat. 1). Scientes autem et Petri apostoli praeceptum dicentis: Parati semper estote ad satisfactionem omni petenti vos rationem de spe quæ in vobis est (I Petr. II I); celerilerde his quæ interrogavimus, vestram manifestate voluntatem, Cum enim qui de recta fide interrogatur, diu protrahit; nihil aliud est nisi abnegatio rectæ confessionis. In interrogationibus enim et responsis quæ de fide sunt, non est primus vel secundus, sed qui in recta confessione paratior invenitur, acceptabilis apud Deum est.