Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 21-2
Unproofread scanNot analysed yet
His igitur ita in sanctæ Chalcedonensis synodi judicio dispositioneque jacentibus, et ita vicariatum sedis apostolicæ venerandorum præsulum sustinentrum et cæterorum Patrum interlocutionibus decla ratis, evidenter advertimus, quod ab his qui in eadem santa Chalcedonensi synodo locum beatissimi prædecessoris nostri papæ Leonis tenuisse noscuntur, dictum sit: Relecta ejus epistola agnorimus eum esse catholicum, et ab Anatolio Constantinopolitano dictum sit: Lectio omnium quæ sunt subsecuta demonstrat innoxium Ibam reverendissimum ab his quæ in eum accusatores intulerant; a Maximo vero Antiocheno dictum sit: Ex relecto scripto epistolæ quod perla-, tum est ab adversario ejus, catholica est ejus declarata dictatio; quorum interlocutionibus cæteri episcopi' non solum non contradixisse, verum etiam apertissimum noscuntur præbuisse consensum.