Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 22-3
Unproofread scanNot analysed yet
I Propter prædicationem fidei, per quam venerandæ recordationis Cyrillus Alexandrinus episcopus, et reverendissimus Joannes Antiochenus antistes, atque omnes Orientales episcopi per Paulum Emesenæ civitatis episcopum ad concordiam redierunt, quam lbas quoque in eadem epistola laudans; libenter amplectitur, orthodoxa est Iboe episcopi a Patribus pronuntiata dictatio. Illa vero quae in ipsa Ibæ sacerdotis epistola in injuriis beatæ recordationis. Cyrilll per errorem intelligentiæ dicta sunt, Patres in sancta Chalcedonensi synodo epistolam pronuntiantes orthodoxam, nullatenus receperunt; quippe quae etiam ipse venerabilis episcopus, intellectu capitulorum ejus meliore recepto, mutando refutavit, sicut interlocutione venerandæ memoriae Euriomii Nicomediensis episcopi iii eadem sancta,Chalcedonensi synodo tesidentis evidentissime declaratur; ,quod ita se habet: Eunomius episcopus Nicomediæ dixit: Jam quidein ex his quæ relecta sunt innoxius approbatus est beatus Ibas; in quibus etiam dicendo male culpare visus est beatissimum Cyrillum, et in postremis recte confessus illa quæ culpaverat refutavit. Unde et ego anathematizantem eum Nestorium et Eutychetem et iMpia eorum dogmata, et. consentientem his quæ a sanctissimo archiepiscopo Leone scripta sunt, et in hac universali synodo, dignum esse episcopalu decerno.