Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 25-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed et illud indubitanter cunctorum fidelium mentibus patet, quod magis in Ephesina secunda hæretico intellectu Dioscorus cum Eutychete beato Cyrillo et primo Ephesino concilio contumelias irrogarint, qui crediderunt sanctum Cyrillum unam naturam in Domino Deo nostro Jesu Christo per duodecim sua prædicasse capitula: et ob hoc aliquos Orientales episcopos, qui unius naturæ prædicationem noluerunt suscipere, Dioscorus condemnavit: inter quos et Ibam episcopum propter hanc specialiter Mei cjus professionem, qua duas naturas, unam virtutem, unam personam, quod est unus Filius Dominus noster Jesus Christus, apertissime confitetur, hxrelicum condemnavit; et Eutychetem propter unius naturæ praedicationem sicut catholicum revocavit, damnans quoque propter duarum naturarum vocem sanctæ recordationis Flaviani personam: et inventus est ipse magis Dioscorus Ephesinam primam synodum conari destruere, qui eam sub essecrabilis intellectus imagine defendebat; et amplius beatum Cyrillum criminatus est laudans Dioscorus atque Eutyches, quam Ibas sub falsi intellectus errore vituperans. Namque cum laus atque vituperatio ad unum tenderent intellectum, Dioscorus et Eutyches, qui laudaverunt, hæretico spiritu laudasse reperti sunt, atque ideo sunt a sancta Chalcedonensi synodo damnati; at vero Ibas episcopus, qui per errorem, unam putans in his prædicari naturam, prius vituperavit capitula, et post declaratum sibi intellectum eorum, communicatorem se beati Cyrilli cum omnibus Orientalibus esse professus est, et in catholicæ fidei rectitudine ab eadem Chalcedonensi synodo judicatus est permansisse. Нæc ergo eadem synodus in Dioscoro atque Eutychete, qui se falso per beatum Cyrillum velamine tegere nitebantur, videns potius beati Cyrilli praedicationibus Dioscorum atque Eutychetem apparere contrarios, per hoc quod unam post adunationem naturam blasphemo spiritu prædicabant, simili atque cadem Dioscorum cum Eutychete sententia condemnavit, dcstrnens Ephesinam secundam, primamque confirmans.