Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 24
Unproofread scanNot analysed yet
Nam idem venerabilis episcopus Ibas ex ipsis gestis præcedentibus, sicut Photii et Eustathii scntentia continet, apertissime perhibetur habere se ct recipere omnia quae in Ephesina prima synodo gesta sunt, et aequa judicare quæ in Nicæa sunt constituta, et nullam differentiam arbitrari ejus ad alia, et nimis ejus sanctitatem se laudasse pronuntians, quod prone Ibas sapuerit curare cos qui vel suspicione, vel alio aliquo modo ejus laederent opinionem doctrinæ: nam et post explanationem duodecim capitulorum beati Cyrilli factam, et intellectum ejus sibi quem sanctus Cyrillus in ipsis capitulis habuit declaratum, et orthodoxum eum se cum omnibus Orientalibus episcopis habuisse, et in communione ipsius usque ad exitum permansisse professus est. Ex quo apparet eumdem Ibam, et priusquam duodecim capitula beali Cyrilli intelligerc! ,et cum in eis suspicaretur unam Christi praedicari naturam, orthodoxo sensu quod male dictum existimaverat reprobassc, et post explanationem eorumdem orthodoxo sensu quæ rectc dicta cognoverat venerabiliter suscepisse.