Latin
27.1 to 27.12
Vigilius, Epistolae Et Decreta 27.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
XXIII. Truncata vero et mutilata esse acta Latina ex eo probant eruditi, quod in eis nulla instituatur cognitio de causa Origenis, quam tamen in quinta synodo peractam fuisse constat. Ex antiquitate vero Latinae interpretationis ducere oportet, cur in actis nostris omissa sit illa damnatio, quæ hoc ordine decreta est. Justinianus interim, dum Vigilius deliberat an cedere vel contendere malit ob tria capitula, edicto suo synodum interpellavit, ut Origenis sectarios anathemate confoderet. Aditus fuerat princeps libello sibi oblato, ab Eulogio, Conone, Cyriaco et Pancratio mnnachis, qui conquerebantur aliquos esse mouachos Hierosolymis, qui impios Origenis errores profiterentur. Ejus libelli exemplum litteris suis ad synodum datis adjunxit: suum quoque ipsius edictum, quo nugas illas olim refutaverat, et a Vigilio anathema adversus Origenem et blasphema capitula ex operibus ejus excerpta impetrarat. Rogavit ituque synodum, ut non solum capitula illa iterum sua auctoritate configeret, sed eos etiam qui nunc, vel in posterum eadem sentirent. Damnatione Origenis ejusque sectatorum Didymi et Evagrii peracta, relatio seu ὰναϕορὰ negotii mittitur ad imperatorem, ex qua verba aliquot excerpsit Evagrius. Hoc ordine, qu; c ad Origenem ejusque fautores pertinet, gesta fuisse patet ejusdem Evagrii testimonio, qui diserte adnotavit, post trium capitulorum damnationem, causam Origenistarum discussam fuisse. Sed obiter castigandus est ejus interpres, qui recedens a sententia auctoris, libellum oblatum scribit concilio a monachis: cum econtra Justinianus libelli (sibi nempe oblati exemplum transmiserit ad synodum, juxta morem in simili specie observatum a Marciano in synodo Chalcedonensi, et ab ipso Justiniano in synodo sub Menna. Caeterum cognitionem de Origene successisse trium capitulorum cognitioni, ipsa series actorum quintae synodi aperte ostendit. Convocata enim fuit propter negotium trium capitulorum, cujus discussio est statim instituta et peracta octo collationibus, uno spiritu, nullo alio negotio interjecto, ita ut ne hiatus quidem aliquis inveniri possit, in quem cognitio de Origene conjici possit.