Latin
27.13 to 27.19
Vigilius, Epistolae Et Decreta 27.13-19
Unproofread scanNot analysed yet
Attamen illustrissimus Annalium conditor censuit prius de causa Origenis disceptatum fuisse quam de tribus capitulis, eo quod Cedrenus in narratione sua eum ordinem tenuerit, ut priore loco Origenis damnationem recenseret. huic conjecturæ fovendæ addi posset illustre testimonium Sophronii patriarchæ Hierosolymorum, qui floruit ante sextam synodum. Ille namque in epistola synodica ad Sergium patriarcham Constantinopolitanum, relata in VI synodo, actione ii, profitetur se amplecti cum cæteris quatuor synodis quintam synodum œcumenicam, quæ confirmat synodum Chalcedonensem, ἀναιρεῑ ϰαὶ ἐϰρίπτει πρὸς ὂλεθρσν πρωτοτύ῾Ωρυγένην τον ἂϕρονα: tollit vero et funditus abolet principaliter quidem insanum Origenem et ejus deliramenta, et una cum eo Didymi et Evagrii impia dogmata, μεθ᾽ οὒς Μοψουεστίας ἐϰτίλλει Θεόδωρον: post illos vero condemnat Theodorum Mopsuestenum, et duo alia capitula. Sed necessario dicendum est Sophronium primo loco posuisse Origenis damnationem, non quia is fuerit ordo cognitionis synodicæ, ut demonstratum est, sed quia gravior majorisque momenti visus illi fuerit hic articulus prae aliis tribus qui discussi sunt in synodo. Qua ratione Constantinus quoque Pogonatus hnperator in edicto lato pro confirmatione synodi, et Cyrillus Hierosolymorum episcopus in excerpto manuscripto de sex synodis, Cedrenus et cæteri Graeci scriptores eodem ordine recensent Origenis*damnationem, et sectatorum cjus Didymi et Evagrii, quos Sophronius ῾Ορυγένους μυττηριάρχας vocat. Ea quoque ratione septima synodus. omissis tribus capitulis, damnatum a v synodo Origenem, Didymum et Evagrium memorat.