Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 28-2
Unproofread scanNot analysed yet
Pari ratione decernimus, ne quisquam epistolæ beali Cyrilli, cui duodecim sunt subjecla capitula, vel ipsis capitibus adversus Nestorii perfidiam promulgatis existimet derogandum: cum constet eumdem Ibam, vel inter omnes Orientales episcopos, post explanatura sibi eorumdem capitulorum intellectum, beati Cyrilli communicatorem toto viæ ejus tempore permansisse, abjicientem ea, et a veri intellectus rectitudine repellentem, in quibus vel ex suprascripta epistola unius Ibæ episcopi, vel ex omnibus qurc in sancta synodo Chalcedonensi judicata, ordinata, dcfinita atque disposita sunt, ita quidquam aptatur, aut per auctoritatem ejusdem synodi aut perversum dogma assertum esse Nestorii, ant ipse dicatur Nestorius excusamus.