Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 29-2
Unproofread scanNot analysed yet
Et ne quis forsitan arbitretur ambiguum, quod praefatis legatis atque vicariis sedis apostolicæ a beatissimo papa Leone tantum fidei causa, et non etiam de depositorum incompetenter episcoporum fuerit revocatione mandatum, et quasi superflue Ibæ quoque Edessenæ civi tatis episcopi causam coram sandisPatribus existimet agitatam; noverit beatissimum papam Leonem sanctæ Chalcedonensi synodo haec inter cætera scripsisse, dicendo: Quia vero non ignoramus per pravas aemulationes statum multarum Ecclesiarum fuisse turbatum, plurimosque episcopos, qui hæresim non reciperent, sedibus suis pulsos, et in exsilia deportatos, atque in locum superstitum alios substitutos; his primitus vulneribus adhibenda est medicina justitiæ, ne quisquam careat propriis, vel aliter utatur alienis.