Latin
De Vigilii Decretali Epistola Pro Confirmatione V Synodi, Dissertatio Petri De …
Vigilius, Epistolae Et Decreta 28-3
Unproofread scanNot analysed yet
XXIV. Enimvero in actis Latinis quintæ synodi, etsi obiter anathema jaciatur in Origencm in undecimo capitulo anathematismorum, plena cognitio, quae illa de re instituta est, non recensetur. Etenim desunt litteræ Justiniani ad synodum cum adjuncto libello monachorum, et ejusdem principis edicto ad Vigilium, pro damnando Origeue ejusque sectariis: quinetiam disceptatio synodi ea de re habita, et relatio ad principem missa. Illustrissimus Annalium scriptor existimat acia Græca ab hæreticis Origenistis vitiata primum et mutilata fuisse, unde postea vitio illa infecta prodierit Latina interpretatio. Sed acta illa adeo absunt a depravatione, ut ex eorum lectione Graeci scriptores hauserint quod ab iis solis Latini didicerunt, de Origenis, Didymi et Evagrii damnatione. Neque enim acta Latina, quae initio dclata fuerunt in Occidentem, aliud omnino continebant quam trium capitulorum damnationem, de quibus solis agunt uterque Pelagius I et II, et Gregorius Magnus, cum referunt decreta quintæ synodi. Alioqni de Origene ejusque deliramentis non tacuissent, cum ex eo quinta synodus a schismaticis adeo pertinaciter explosa, vehementer commendari potuisset. Sane beatus Gregorius in epistola ad Joannem CP. quando profitetur se quinque synodorum fidem amplecti, recensens hæreses a quatuor primis damnatas, et tria capitula a quinta synodo reprobata, non omisisset damnationem Origenis, si ex actis Latinis illi ea de re constitisset. Quare Vigilius quoque de solis tribus capitulis, de quibus erat controversia, decreto suo pronuntiavit. Ex ista damnati Origenis in quinto concilio ignoratione profectum est, ut non solum a Cassiodoro, sed etiam a concilio Bracarensi secundo, quod habitum est anno, quatuor primis oecumenicis conciliis recensitis, omittatur hæc quinta synodus. Etenim cum illis auctoribus, de repudiatis ab ea tribus capitulis tantum constaret (quæ privata negotia et personas quasdam fato functas respiciebant, non vero tidem catholicam), non erat cur synodum quintam caeteris quatuor adnecterent, quas ad profligationem hæreseon in iis damnatarum proferebant, non aun, historico more, conciliorum in ecclesia habitorum enumerationem instituebant. Hinc factum quoque, ut Gregorius M. quintæ synodi alioqui vindex acerrimus, proliteatur se quatuor synodos aequali cum Evangeliis veneratione prosequi; nempe ob veritatem dogmatum contra hæreses ab illis assertam: quæ pars dignitatis quintae synodo, saltem in actis Latinis, deiiciebat, ob præteritionem Origenianæ damnationis. Eamdem ob causam ab eodem Gregorio, atque a cæteris summis pontificibus et conciliis omittitur synodus Sardicensis, quia nullam novam haeresiin confodit, sed personaruin præcipue judiciis se immiscuit.