Latin
Exemplar professionis quam residui episcopi Theophaniorum die nobis fecerunt
Vigilius, Epistolae Et Decreta 3-6
Unproofread scanNot analysed yet
Suscipimus autem et amplectiinur epistolas præsulum Romanæ sedis apostolicæ, tam aliorum, quam Leonis sanctæ memoriæ de recta fide scriptas, et de quatuor Sanctis conciliis, vel de uno eorum. Cum igitur prædicta omnia et servavimus et servamus, et in iisdem nobis invicem consentimus, necessarium est conferri [confiteri] de tribus capitulis, unde qui. . busdam quæstio nata est. Et ideo petimus, præsidente nobis vestra beatitudine, sub tranquillitate et sacerdotali mansuetudine, sanctis propositis Evangeliis, communi tractatu eadem capitula in medio proponenda quæri et conferri, et finem quaestioni imponi Deo placitum et convenientem his quæ a sanctis quatuor conciliis definita sunt; quoniam ad augmentum pacis, et concordiam Ecclesiarum pertinet, ut, omni de medio dissensione sublata, quae a prædictis sanctis quatuor conciliis definita sunt inconcussa serventur, sanctarum synodorum reverentia in omnibus custodita. His autem et subscripsimus in hunc modum fratres et coepiscopi nostri.