Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 32
Unproofread scanNot analysed yet
Nec non idem beatus prædecessor noster papa Leo ad praefatum venerabilem Augustum in alia epistola: Non sinas, ait, contra dexterae Omnipotentis triumpbos redivivis exsurgere molibus exstincta certamina; praesertim cum in [Forte, id] damnatis jam dudum hæreticorum ausibus omnino non liceat, et hic fructus piis laboribus debeatur, ut omnis Ecclesiae plenitudo in suae unitatis soliditate secura permaneat, nihilque prorsus de bene constitutis retractetur: quia post legitimas et divinitus inspiratas constutiones velle confligere, non pacifici est animi, sed rebellis, dicente Apostolo: Verbis enim contendere nihil utile est, nisi ad subversionem audientium (II Tim. II). Nam si humanis persuasionibus semper disceptare sit liberum, nunquam deesse poterunt qui veritati audeant resultare, et de mundanae sapientiae loquacitate confidere. Item post pauca: Pie nobis et constanter videndum est, ne, dum talium disputatio admittitur, his quae divinitus definita sunt auctoritas derogetur. Item in epistola papx Leonis ad Anatolium Constantinopolitanum episcopum: Ut autem haec exhortatio ad omnium fratrum possit notitiam pervenire, diligentiae vestrae cura perficiat, quia, quod saepe dicendum est, tota religio Christiana tnrbatur, si quidquam de bis quae apud Chalcedonem constituta sunt convellatur, et quae ex divina sunt dispositione composita, ulla patiamini novitate te. merari.