Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 31-2
Unproofread scanNot analysed yet
Non dubitamus igitur omnium fidelium sensibus patefactum, quæ vicariis beati Lconis papæ, loco ejus synodo praesentibus, ab eodem fuerit dispensandarum rerum forma mandata, vel quales ad expugnandum perceperint actiones, vel quæ ab illo generali concilio, præsidente ac consentiente per vicarios suos sedis apostolicæ praesule, fuerint constituta; quæ neque minus, neque augeri, neque perfringi, neque posse fas est ab aliquo retractari. Non licere autem venerandae Chalcedonensis synodi statuta convelli, vel quolibet colore seu titulo retractari, prædecessorum nostrorum pauca de innumeris prolala constituta nos docent, ex illius præcipue beati Leonis prædecessoris nostri epistolis, quo in vicariis suis summo praesule floruit sanctum Chalcedonense concilium. Ait namque in epistola ad piae memoriæ Lconem Augustum ita: Hæc autem Dei munera ita demum nobis divinitus conferunlur, si de his quae sunt præstita non inveniamur ingrati, et tanquam nulla sint quæ adepti sumus, contraria potius exspectemus. Nam quæ patefacta sunt quaerere, quae perfecta sunt retractare, et quae sunt definita convelli, quid aliud est quam de adeptis gratias non referre, et ad interdictæ arboris cibum in pravos appetitus mortiferæ cupiditatis extendere? Et post aliquanta: Ita praenoscat, inquit, igitur pietas tua, venerabilis imperator, hos quos spondeo dirigendos, non ad confligendum cum hostibus fidei, nec certandum contra illos a sede apostolica profecturos: quia de rebus et apud Nicaeam et apud Chalcedonem, sicut Deo piacuit, detinitis nullum audemus inire tractatum, tanquam dubia vel infirma sint, quae tanta per Spiritum sanctum finxit auctoritas.