Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 36
Unproofread scanNot analysed yet
Constat ergo ex præfatis testimoniis Patrum, quam tenere debeamns pro apostolicæ sedis rectitudine, ct pro universalis Ecclesiæ consideratione; cautelam: eujus nos quoque cautelæ jam dudum memores, in eam quam tunc dederamus ad Mennam Constantino politanum episcopum epistolam, quam tum præsentibus pluribus sacerdotibus et glorioso senalu, Мenna sanctae recordationis episcopo vestrae clementiæ offerente, et pietate vestra nobis cum ejus consensu restituente receptam, quantum ad. trium capitulorum eausam pertinet, evacuamus, nullatenus a loci nostri atque propositi circumspectione cessantes, competentem Chalcedonensis synodi reverentiam curavimus omnibus exhibere, sicut series ejusdem testatur epistolæ, cujus ad probandain cautelam nostram subjecimus perpauca de plurimis: quibus diligenter inspectis, qualiter apud nos sancta Chalcedonensis synodus inviolata permanserit atque permaneat evidenter ostenditur. Siquidem de eadem synodo ita nos in ipsa epistola nostra certum est inter cætera posuisse, dicentes: Cum apud nos manifesta ratione perclareat, quicunque in contumeliam antefatæ synodi aliquid tEntat agere,-sibi potius nociturum. Item post alia: