Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 37
Unproofread scanNot analysed yet
Sed si evidenter nobis fuisset ostensum in ipsis gestis potius contineri, nullus auderet tanta: præsumptionis auctor existere, ut aliquid, quod in illud sanctissimum judicium productum est, velut dubium judicaret: cum credendum sit illos tunc praesentes a præsenti rerum memoria diligentius etiam præter scriptum aliqua requirere, vel detinire certius potuisse, auod nobis tunc post tanta tempora velut ignota causa videatur ambiguum, cum et hoc deferatur reverentiæ synodorum, ut et in his quæ minus intelliguntur, corum cedatur auctoritati. Item post alia: Salvis omnibus atque in sua perpetua firmitate durantibus, quae in Nicæno, Constantinopolitano, Ephesino primo, atque Chalcedonensi, venerandis constant conciliis definita, et præedecessorum nostrorumauctoritate firmata, et cunctis qui in memorabis sanctis conciliis abdicati sunt, sine dubitatione damnatis, et his nihilominus absolutis, de quorum ab iisdem synodis absolutione decretum est. Item post alia: