Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 39
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce, venerabilis imperetor, luce clarius demonstratur hanc nos habuisse semper in sanctarum quatuor synodorum reverentia voluntatem, et quæcunque a sanctis Patribus in eisdem eonsidentibus deftnita vel statuta sive judicata sunt, intemerata permanere. Manentibus ergo omnibus quæ de epistola Ibæ personaque ejus in sanctorum Patrum et sedis apostolicæ vicariorum interlocutionibus continentur, illud nobis omnibusque caLholicis, æquali voluntate sufficiat, quod illic sibi sancta synodus sufficere posse clamavit, dicendo: Nestorium et ejus dogmata modo anathematizet: quo anathemate nefandissimorum Nestorii et Eulychetis ab Iba episcopo toties iterato, totius satisfactum esse synodi voluntati.