Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 40
Unproofread scanNot analysed yet
His igitur a nobis cum omni undique cautela atque diligentia propter servandam inviolabilem reverentiam praedictarum synodorum et earumdem venerabilia constituta dispositis, memores scriptum esse (Prov. XXII), terminos patrum nostrorum nos transcendere non debere, statuimus et decernimus, nulli ad ordines et dignitates ecclesiasticas pertinenti I! cere quidquam contrarium his quae præsenti asserimus vel statuimus constituto de sæpe dictis tribus capitulis aut conscribere vel proferre, aut componere vel docere, aut aliquam post præsentem diffnitionem movere ulterius quæstionem. Si quid vero de iisdem tribus capituHs contra hæc quæ hic asseruimus vel statuimus, nomine cujuscunque ad ordines et dignitates ecclesiasticas pertinentis factum, dieturo, atque conscriptum est, vel fuerit, cta quolibet ubieunque repertum, hoc modis omnibus et auctoritate sedis apostolicæ, cui per gratiam Dei præsidemus, refutamus.