Latin
Exemplar professionis quam residui episcopi Theophaniorum die nobis fecerunt
Vigilius, Epistolae Et Decreta 6-3
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia, dum ea quæ pro conservanda Ecclesiarum pace cum fratribus nostris fieri, vestra dispositione convenerant, festinaremus implere, ut adhibita salubri deliberatione communiter, et propter informandam universalem Ecclesiam, cunctis quæ inter nos geruntur in scriptis deductis atque jacentibus, nostrum ex his collectum de tribus capitulis in quæstionem deductis judicium proveniret: continuo pietas vestra a post illud volumen, quod nobis ante multos Paschæ dies per virum magnificum Theodorum decurionem palatii destinavit, in quo vos interim quid de tribus sentiretis capitulis exponentes, nostrum poscitis dari ex eadem causa responsum.