Latin
Exemplar professionis quam residui episcopi Theophaniorum die nobis fecerunt
Vigilius, Epistolae Et Decreta 7-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ideoque cum fratres nostri, neque exaequato nobiscum numero residere, neque in scriptum quae ageremus vel tractaremus redigi paterentur, tanquam (quod absil) non convenientia rectitudini loqueremur, quae scribere timeremus; et insuper gloriosissimis ad nos proceribus destinatis insisteret vestra clementia, nostrum de trium capitulorum negotio quam celerrime proferre debere responsum, nec sic destitimus vestrae obedire velle clementiæ: hoc solummodo postulantes, ut pro infirmitate corporis nostri, quæ nulli habetur incognita, viginti dierum nobis daretis inducias, quatenus habito nobiscum, Deo auxiliante, tractatu, definitionis nostræ, constituto die scripto, sententiam diceremus: ad fratres et coepiscopos nostros, a quibus similiier de eadem causa responsum vos flagitare dixistis, filium nostrum diaconum Pelagium cum hujusmodi mandato direximus, dicentes. Ut quia constilutus collationis faciendae modus fuerat prætermissus, saltem viginti dies pro antedicta nostri corporis imbecillitate, quam norunt, nostrum deberent definitum de tribus capituUs sustinere responsum, antiquum et regularem custodientes ordinem, ne ante nostræ, hoc est sedis apostolicae, cui per Dei gratiam praesidemus, promulgationem sententiae, quidquam proferre tentarent, unde scandali rursus, quae sopita fuerat, oriri posset occasio.