Latin
Exemplar professionis quam residui episcopi Theophaniorum die nobis fecerunt
Vigilius, Epistolae Et Decreta 8-2
Unproofread scanNot analysed yet
Propositis itaque nobis et diligenter inspectis, inquantum uniuscujusque capituli in quaestionem deducti ratio postulabat, synodalibus codicibus atque gestis prolatis, quae aliis eorumdem Patrum vel in sanctis quatuor synodis, aut in una earum rescripsissc [resedissej monstrantur, synodalibus epistolis inspectis, nihilominus prædecessorum nostrorum sedis apostolicae praesulum constitutis, aliisque probatorum Patrum necessariis instructionibus pertractatis: si qua de his quæ in quaestionem deducta sunt, apud patres nostros examinata fuerint, finita atque disposita, memores superius designatarum professionum, investigare curavimus: inspicientes dogmata quædam in prima chartacei voluminis parte per fratrem nostrum Benignum episcopum Heracleæ Paphlagoniæ a vestra parte transmissi jacentia, quorum tenor secundum intellectum subter expositum ad excludendum totius ambiguitatis errorem præsenti definitioni nostrae tenetur insertus, plena exsecrabilibus blasphemiis, et orthodoxæ fidei (quæ secundum evangelicam apostolicamque doctrinam a sanctis quatuor synodis, Nicæna, Constantinopolitana, Ephesina, atque Chalcedonensi probabiliter atque irreprehensibiliter, sancti Spiritus cooperante præsentia, legitur definita) valde inimica esse perspeximus, et procul a Christianis sensibus repellenda. Propterea ergo, ut pote exsecrabilia, atque a sanctis Patribus olim sine dubitatione damnata, nostra quoque sententia anathematizamus atque damnamus, quorum primum capitulum ita se habet: