Latin
1.10 to 1.18
Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 1.10-18
Not analysed yet
III. Quid igitur tunc faciet Christianus catholicus, si se aliqua Ecclesiae particula ab universalis fidei communione praeciderit? Quid utique nisi ut pestifero corruptoque membro sanitatem universi corporis anteponat? Quid si novella aliqua contagio non jam portiunculam tantum, sed totam pariter Ecclesiam commaculare conetur? Tunc item providebit ut antiquitati inhaereat, quae prorsum jam non potest ab ulla novitatis fraude seduci. Quid si in ipsa vetustate, duorum aut trium hominum, vel certe civitatis unius aut etiam provinciae alicujus error deprehendatur? Tunc omnino curabit ut paucorum temeritati vel inscitiae, si qua sunt, universaliter antiquitus universalis Ecclesiae [5] decreta praeponat. Quid si tale aliquid emergat ubi nihil hujusmodi reperiatur? Tunc operam dabit ut collatas inter se majorum consulat interrogetque sententias, eorum duntaxat qui diversis licet temporibus et locis, in unius tamen Ecclesiae Catholicae communione et fide permanentes, magistri probabiles exstiterunt; et quicquid non unus aut duo tantum, sed omnes pariter uno eodemque consensu aperte, frequenter, perseveranter tenuisse, scripsisse, docuisse cognoverit, id sibi quoque intelligat absque ulla dubitatione credendum. IV. Sed ut planiora fiant quae dicimus, exemplis singillatim illustranda sunt et paulo uberius exaggeranda; ne immodicae brevitatis studio rapiantur rerum pondera orationis celeritate. Tempore Donati [6] ,a quo Donatistae, cum sese [7] multa pars Africae in erroris sui furias praecipitaret, cumque immemor nominis, religionis, professionis, unius hominis sacrilegam temeritatem Ecclesiae Christi praeponeret, tunc quicumque per Africam constituti, profano schismate detestato, universis mundi Ecclesiis adsociati sunt, soli ex illis omnibus intra sacraria catholicae fidei salvi esse potuerunt; egregiam profecto relinquentes posteris formam, quemadmodum scilicet deinceps, bono more, unius aut certe paucorum vesaniae universorum sanitas anteferretur. Item quando Arianorum venenum non jam portiunculam quamdam, sed pene orbem totum contaminaverat, adeo ut prope cunctis Latini sermonis Episcopis partim vi, partim fraude deceptis, caligo quaedam mentibus offunderetur, quidnam potissimum in tanta rerum confusione sequendum foret, tunc quisquis verus Christi amator et cultor exstitit, antiquam fidem novellae perfidiae praeferendo, nulla contagii ipsius peste maculatus est. Cujus quidem temporis periculo satis superque monstratum est quantum invehatur calamitatis novelli dogmatis inductione. Hunc siquidem non solum parvae res, sed etiam maximae labefactatae sunt. Nec enim tantum adfinitates, cognationes, amicitiae, domus, verum etiam urbes, populi, provinciae, nationes, universum postremo Romanum Imperium funditus concussum et emotum est. Namque cum prophana ipsa Arianorum novitas, velut quaedam Bellona aut furia, capto primo omnium Imperatore, cuncta deinde palatii culmina egibus novis subjugasset, nequaquam deinceps destitit universa miscere atque vexare, privata ac publica, sacra prophanaque omnia, nullum boni et veri gerere discrimen, sed quoscumque conlibuisset, tanquam de loco superiore percutere.