Latin
1.19 to 1.21
Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 1.19-21
Not analysed yet
Tunc temeratae conjuges, depullatae viduae, prophanatae virgines, monasteria demolita, disturbati clerici, verberati levitae, acti in exilium sacerdotes, oppleta sanctis ergastula, carceres, metalla: quorum pars maxima, interdictis urbibus, protrusi atque extorres, inter deserta, speluncas, feras, saxa, nuditate, fame, siti affecti, contriti et tabefacti sunt. Atque haec omnia numquid ullam aliam ob causam, nisi utique dum pro coelesti dogmate humanae superstitiones introducuntur, dum bene fundata antiquitas scelesta novitate subruitur, dum superiorum instituta violantur, dum rescinduntur scita patrum, dum convelluntur definita majorum, dum sese intra sacratae atque incorruptae vetustatis castissimos limites prophanae ac novellae curiositatis libido non continet? V. Sed forsitan odio novitatis et amore vetustatis haec fingimus. Quisquis hoc aestimat, beato saltem credat Ambrosio, qui, in secundo ad Imperatorem Gratianum libro, acerbitatem temporis ipse deplorans, ait: Sed jam satis, inquit, omnipotens Deus, nostro exilio nostroque sanguine Confessorum neces, exilia Sacerdotum, et nefas tantae impietatis eluimus. Satis claruit eos qui violaverint fidem tutos esse non posse. Item in tertio ejusdem operis libro: Servemus igitur, inquit ,praecepta majorum, nec haereditaria signacula ausi rudis temeritate violemus. Librum signatum illum propheticum non Seniores, non Potestates, non Angeli, non Archangeli aperire ausi sunt: soli Christo explanandi ejus praerogativa servata est. Librum sacerdotalem quis nostrum resignare audeat, signatum a Confessoribus, et multorum jam martyrio consecratum? Quem qui resignare coacti sunt [8] postea tamen damnata fraude signarunt; qui violare non ausi sunt, Confessores et martyres exstiterunt. Quomodo fidem eorum possumus denegare quorum victoriam praedicamus?» Praedicamus plane, inquam, oh, venerande Ambrosi! Praedicamus plane, laudantesque miramur. Nam quis ille tam demens est qui eos, etsi adsequi non evaleat, non exoptet sequi quos a defensione fidei majorum nulla vis depulit, non minae, non blandimenta, non vita, non mors, non palatium, non satellites, non Imperator, non imperium, non homines, non daemones? quos, inquam, pro religiosae vetustatis tenacitate tanto munere Dominus dignos judicavit ut per eos prostratas restauraret Ecclesias, exstinctos spiritales populos vivificaret, dejectas sacerdotum coronas, reponeret, nefarias illas novellae impietatis non litteras, sed lituras, infuso coelitus Episcopis fidelium lacrymarum fonte, deleret, universum postremo jam pene mundum saeva repentinae haereseos tempestate perculsum ad antiquam fidem a novella perfidia, ad antiquam sanitatem a novitatis vesania, ad antiquam lucem a novitatis caecitate revocaret. Sed in hac divina quadam Confessorum [9] virtute illud est etiam nobis vel maxime considerandum, quod tunc apud ipsam Ecclesiae vetustatem non partis alicujus, sed universitatis ab iis est suscepta defensio. Neque enim fas erat, ut tanti ac tales viri unius aut duorum hominum errabundas sibique ipsis contrarias suspiciones tam magno molimine adsererent, aut vero pro alicujus provincio lae temeraria quadam conspiratione certarent, sed omnium sanctae Ecclesiae sacerdotum apostolicae et catholicae veritatis haeredum decreta et definita sectantes, maluerunt semetipsos quam vetustae universitatis fidem prodere. Unde et ad tantam gloriam pervenire meruerunt, ut non solum Confessores, verum etiam Confessorum principes jure meritoque habeantur.