Latin
1.24 to 1.30
Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 1.24-30
Not analysed yet
Retenta est scilicet antiquitas, explosa novitas. Sed forte tunc ipsi novitiae adinventioni patrocinia defuerunt? Imo vero tanta vis ingenii adfuit, tanta eloquentiae flumina, tantus adsertorum numerus, tanta verisimilitudo, tanta divinae legis oracula, sed plane novo ac malo more intellecta, ut mihi omnis illa conspiratio nullo modo destrui potuisse videatur nisi sola tanti moliminis causa ipsa illa suscepta, ipsa defensa, laudata novitatis professio destituisset. Quid postremo? Ipsius Africani Concilii [13] sive decreti quae vires? Donante Deo, nullae; sed universa tanquam somnia, tanquam fabulae, tanquam superflua, abolita, antiquata calcata sunt. Et, o rerum mira conversio! Auctores ejusdem opinionis Catholici, consectatores vero Haeretici judicantur; absolvuntur magistri, condemnantur discipuli; conscriptores librorum filii regni erunt, adsertores vero gehenna suscipiet. Nam quis ille tam demens est qui illud sanctorum omnium et Episcoporum et Martyrum lumen beatissimum Cyprianum cum caeteris collegis suis in aeternum dubitet regnaturum esse cum Christo? Aut quis tam contra sacrilegus qui Donatistas et caeteras pestes, quae illius auctoritate Concilii rebaptizare se jactitant, in sempiternum neget arsuros esse cum diabolo? VII. Quod quidem mihi divinitus videtur promulgatum esse judicium propter eorum maxime fraudulentiam qui cum sub alieno nomine haeresim concinnare machinentur, captant plerumque veteris cujuspiam viri scripta paulo involutius edita, quae pro ipsa sui obscuritate dogmati suo quasi congruant; ut illud nescio quid quodcunque proferunt, neque primi neque soli sentire videantur. Quorum ego nequitiam duplici odio dignam judico, vel eo quod haereseos venenum propinare aliis non pertimescunt, vel eo etiam quod sancti cujusque viri memoriam tanquam sopitos jam cineres prophana manu ventilant, et quae silentio sepeliri oportebat, rediviva opinione diffamant, sequentes omnino vestigia auctoris sui Cham, qui nuditatem venerandi Noe non modo operire neglexit, verum quoque irridendam caeteris enuntiavit. Unde tantam laesae pietatis meruit offensam ut etiam posteri ipsius peccati sui maledictis obligarentur, beatis illis fratribus multum longeque dissimilis, qui nuditatem ipsam reverendi patris neque suis temerare oculis, neque alienis patere voluerunt, sed aversi, ut scribitur, texerunt eum: quod est erratum sancti viri nec approbasse nec prodidisse [14] ; atque idcirco beata in posteros benedictione donati sunt. Sed ad propositum redeamus. Magno igitur metu nobis immutatae fidei ac temeratae religionis piaculum pertimescendum est; a quo nos solum constitutionis Ecclesiasticae disciplina, sed etiam censura Apostolicae deterret auctoritatis. Scitum enim cunctis est quam graviter, quam severe, quam vehementer invehatur in quosdam beatus Apostolus Paulus, qui mira levitate nimium cito translati fuerant ab eo qui eos vocaverat in gratiam Christi, in aliud Evangelium, quod non est aliud, qui coacervarant sibi magistros ad sua desideria, a veritate quidem auditum avertentes, conversi vero ad fabulas, habentes damnationem quod primam fidem irritam fecissent ; quos deceperant ii de quibus ad Romanos fratres scribit idem Apostolus: Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos qui dissentiones et offendicula, praeter doctrinam quam ipsi didicistis, faciunt; et declinate ab illis. Hujusmodi enim Christo Domino non serviunt, sed suo ventri, et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. Qui intrant per domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis; semper discentes, et ad scientiam veritatis nunquam pervenientes . Vaniloqui et seductores, qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet, turpis lucri gratia. Homines corrupti mente, reprobi circa fidem ,superbi, et nihil scientes, sed languentes circa quaestiones et pugnas verborum; qui veritate privati sunt, existimantes quaestum esse pietatem: simul autem et otiosi discunt circumire domos; non solum autem otiosi, sed et verbosi, et curiosi loquentes quae non oportet: qui bonam conscientiam repellentes, circa fidem naufragaverunt: quorum prophana vaniloquia multum proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit [15] . Bene autem quod de iis item scribitur: Sed ultra non proficient . Insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.