Latin
1.31 to 1.32
Vincent of Lérins, VINCENT LIRINENSIS (5th cent. A.D.) 1.31-32
Not analysed yet
VIII. Cum ergo tales quidam circumeuntes provincias et civitates, atque errores venalitios circumferendo, etiam ad Galatas devenissent, cumque his auditis Galatae nausea quadam veritatis affecti, Apostolicae Catholicaeque doctrinae manna revomentes, haereticae novitatis sordibus oblectarentur, ita sese Apostolicae potestatis exeruit auctoritas, ut summa cum severitate decerneret: Sed licet nos ,inquit, aut angelus de coelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit [16] . Quid est quod ait, Sed licet nos ? Cur non potius: Sed licet ego ? Hoc est: Etiamsi Petrus, etiamsi Andreas, etiamsi Joannes, etiamsi postremo omnis Apostolorum chorus evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus, anathema sit. Tremenda districtio, propter adserendam primae fidei tenacitatem, nec sibi, nec caeteris coapostolis pepercisse! Parum est: Etiamsi angelus, inquit, de coelo evangelizet vobis, praeterquam quod evangelizavimus, anathema sit. Non suffecerat ad custodiam traditae semel fidei, humanae conditionis commemorasse naturam, nisi angelicam quoque excellentiam comprehendisset. Licet nos, inquit, aut angelus de coelo. Non quia sancti coelestesque angeli peccare jam possint; sed hoc est quod dicit: Si etiam, inquit, fiat quod non potest fieri, quisquis ille traditam semel fidem mutare tentaverit, anathema sit. Sed haec forsitan perfunctorie praelocutus est, et humano potius effudit impetu, quam divina ratione decrevit. Absit. Sequitur enim, et hoc ipsum ingenti molimine iteratae insinuationis inculcat: Sicut praediximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit, praeterquam quod accepistis, anathema sit. Non dixit: Si quis vobis annuntiaverit praeterquam quod accepistis, benedictus sit, laudetur, recipiatur; sed, anathema sit, inquit ,id est, separatus, segregatus, exclusus, ne unius ovis dirum contagium innoxium gregem Christi venenata permixtione contaminet . IX. Sed forsitan Galatis ista tantum praecepta sunt. Ergo et illa solis Galatis imperata sunt quae in ejusdem Epistolae sequentibus commemorantur: qualia sunt haec: Si vivimus spiritu, spiritu et ambulemus. Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes ,invidentes ,et reliqua. Quod si absurdum est, et omnibus ex aequo imperata sunt, restat ut sicut haec morum mandata, ita etiam illa quae de fide cauta sunt omnes pari modo comprehendant, et sicut nemini licet invicem provocare aut invidere invicem, ita nemini liceat, praeter id quod Ecclesia Catholica usquequaque evangelizat accipere. Aut forsitan tunc jubebatur, si quis annuntiasset praeterquam quod annuntiatum fuerat, anathematizari; nunc vero jam non jubetur. Ergo et illud quod item ibi ait: Dico autem, spiritu ambulate, et desiderium carnis non perficietis ,tunc tantum jubebatur, modo vero jam non jubetur. Quod si impium pariter et perniciosum est ita credere, necessario sequitur ut sicut haec cunctis aetatibus observanda sunt, ita illa quoque quae de non mutanda fide sancita sunt cunctis aetatibus imperata sint. Annuntiare ergo aliquid Christianis catholicis, praeter id quod acceperunt nunquam licuit, nusquam licet, nunquam licebit; et anathematizare eos qui annuntiant aliquid praeterquam quod semel acceptum est, nunquam non oportuit, nusquam non oportet, nunquam non oportebit. Quae cum ita sint, estne aliquis vel tantae audaciae qui praeter id quod apud Ecclesiam annuntiatum est annuntiet, vel tantae levitatis qui praeter id quod ab Ecclesia accepit accipiat? Clamat et repetendo clamat, et omnibus, et semper, et ubique per litteras suas clamat ille, ille vas electionis, ille magister gentium, ille Apostolorum tuba, ille terrarum praeco, ille coelorum conscius, ut si quis novum dogma annuntiaverit, anathematizetur. Et contra reclamant ranae quaedam, et cyniphes, et muscae [17] moriturae ,quales sunt Pelagiani, et hoc Catholicis: Nobis ,inquiunt, auctoribus, nobis principibus, nobis expositoribus, damnate quae tenebatis, tenete quae damnabatis, rejicite antiquam fidem ,paterna instituta, majorum deposita; et recipite :quaenam illa tandem? horreo dicere: sunt enim tam superba, ut mihi non modo afirmari, sed ne refelli quidem sine aliquo piaculo posse videantur.